Cofone: Egritudines tocius corporis

Pag 471


alba et spissa. Si autem materia fuerit in dextra parte stomaci,
in eadem capitis parte collocabitur dolor, de sinistro similiter
dico. Purgabis eos cum theodoricon yperiston statim, vel anacardino,
vel yera pigra Galieni; vel dabis diacastoreum cum vino additis
coloquintidis. His factis capitispurgium facias de pillulis diacastoreis
factis de duadecim rebus: iterum galbanum, opopanacum,
sagapinum, asam fetidam super carbones ponas, deinde per embutum
in inferiori parte latum, superiori vero strictum, ut naribus
sit idoneum, patiens fumum recipiat ut cerebrum confortetur et
fumositas ibi coadunata dissolvatur et desiccetur. Vel tere gummam
arabicam et in aquam mitte et cum inviscata fuerit, petiam
intinctam super frontem et timpora pone; vel accipias tres predictas
gummas, scilicet galbanum, sagapinum, opopanacum, contritas
cum bolo commisce trite, et super frontem et timpora pone. Hec
infirmitas postquam inveteraverit, et acredo naribus advenerit,
tam gravis, ut nasus contrahatur, proculdubio incurabilis efficitur
ideoque curam non adhibemus.
Aliquando fit dolor iste de materia flegmatis existente in cerebro,
cujus hec sunt signa: dolor continuus, urina istorum supradicte
similis. Purgabis istos cum theodoriton yperiston vel anacardino
vel yeralogodion; statim caput est radendum et pulegino
infundendum; vel habeas elleborum album et in oleo bullias; demum colature
ceram adiunge et caput inunge; auribus vero pulegium infondimus
vel petroleum, aliquando per transiectorum, et multum juvat.
Facias autem taliter ruptoria, calcem vivam cum oleo rosaceo
vel violaceo distempera et in testa avellane positam liga super locum
illum capitis in quo dolor adest. Dimitte per diem totam; sequenti
vero die carne facta, corrosiva ponas, ut est pulvis hermodactilorum
et vitreolum sive auripigmentum, demum corrosa carne
aliquantulum cere rotundum intromittas more cauterii factum
cum calido ferro; vel habeas elleborum tritum cum oleo rosaceo
vel violaceo et eadem doctrina superponas. Flammula etiam trita
et cum testa avellane superposita idem facit. Unguentum etiam
de cantaridibus vel sole cantarides apponantur, similiter vel apium
risos tritum et superpositum eodern modo respondet.
De pustulis in capite. — Contingit aliquos de hac materia pustulas
in capite habere, quandoque molles, quandoque duras, inde albas. In
primis purgabis eos cum yeralogodion seu yera pigra Galieni vel
theodorito anacardino: deinde facias eis tale unguentum: elleborum
album, lapatium acutum, aloen cum axungia conficias et ex eo pustolas
inungas ante; cum rupte fuerint, statim ablue lexiva ut vomitus
sequatur propter elleborum album, quia elleborum album talem
naturam habet, si in vulnere ponetur, statim vomitum provocat.
Vel facias eis psilotrum de calce intincta in auripigmento, ut nosti,
et cum pilis fuerit spoliatum, congruis unguentis et ruptoris
festines; hoc quidem facias mollbus pustulis. Ad duras pustulas
auripigmentum cum lacte titimali distempera et superpone; ilico
subvenit.

Torna all'inizio