non patitur. Propter quod, amice carissime, vos
qui super hoc studium procurationis apponitis, omnem
sollicitudinem principiis adhibete ut juxta verbum vestrum
in quo jam rete laxavi, desiderata negotii consummatio videatur.
n. 85
Magistro Petro Nicolaus de Rocca.
Si arbitrantis non fallatur opinio et opinantis arbitrium
non fraudetur, inter omnia quae divina potentia
doctrinae vestrae gratificari posset, nil profecto vobis
jocundius extimo quam si vestrae fecunditatis gremium
novae prolis foetum multiplicet ad hoc ut scientiae
poculis satiando famelicos, qui velut filii a vestris
dependent uberibus, intendatis palmites vestrae generosae
propaginis in scolares. Haec sunt namque docentis
ad discipulum certissima pignora, dum plantat in
alium quod in se novit esse plantatum. Nam licet
vitae spiraculum pereat, non tamen deperit in doctrina;
licet ut homo desinat, non tamen desinit ut magister.
Interest ergo vestra cujus uterus semper genuit indefessus
et parere novos filios non desistit, nostra fovere
plantamina et plantas si quae succreverint irrigare. Inter
quos tanquam minimus, qui vester sum totus, cum in
florum et frondium productione prodierim, ut fructus
pariam tanto fortius moveri debet sinus vestrae prudentiae
quanto felicius exaltantur famae vestrae praeconia
si novum constituitis plantatorem. Cum igitur in proprii
natalis partibus, instinctu quorumdam scolarium,
in arte dictaminis proposuerim aliquid implicitum explicare
et aestivi temporis dies qui mihi ad requiem post
quotidianos labores hyemis conceduntur, ad communem
utilitatem studentium consummare, per vestrae peto discretionis
gratiam a coetu doctorum omnium mihi licentiam
impetrari ut, licet particularia studia sint penitus
|
|