Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 302


CAPITULUM DUODECIMUM.


DE HEREMITA ET PEREGRINO.


Et est de eo qui relinquit opera propria,
et facit que non debet.

Ait rex ad philosophum suum: Intellexi iam hoc; nunc
vero volo vt indices mihi parabolam de eo, qui, relinquens
propria gesta et solita, (et) facit ea que non sunt rationis et
vsus, donec perdit primos mores. Inquit philosophus:
Dicitur quod erat in quadam terra heremita. Quadam
vero die cum apud eum esset quidam peregrinus hospitatus,
apposuit heremita ei de bonis dactilis de quibus ambo comederunt.
Dixit peregrinus: Quam dulcis est hic fructus! vtinam
in terra nostra essent de huius modi arboribus et fructibus,
quamuis habeamus in ea alios bonos fructus! Et quicunque
haberet ficus et vuas et alios fructus, esset de illis contentus.
Ait ad eum heremita: Non est vir prudens qui querit quod
non inuenit et cuius animus cupit quod habere non potest;
redundat enim sibi in dolorem et suspirium et dissipat cor
suum. Tu quoniam vir prudens et intelligens es, debet tibi
sufficere quod datum est tibi, abhorrere quod nequis inuenire.
Et cum heremita lingua hebraica loqueretur, placuit peregrino
loquela illius et petijt ab heremita doceri ipsum illam
linguam, et permanens cum heremita pluribus diebus, nitebatur
addiscere linguam istam et as[s]uefacere loqui in illo

Torna all'inizio