Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 694


8. Praeterea, cum sit in qualibet creatura per essentiam, praesentiam et potentiam,
et in animabus sanctis per gratiam; aut in anima Christi est alio modo,
aut non. Si non, ergo non est magis assumpta a divina persona quam anima
Petri. Si autem alio modo; sed Deus quantum in se est, habet se eodem modo
ad omnia, sed res diversimode se habent ad ipsum, ut dicitur in libro de Causis;
et secundum hoc quod diversa diversimode se habent ad ipsum,
secundum hoc diversis diversimode ipse comparatur: ergo oportet quod in
anima Christi sit aliqua alia dispositio per quam Deus est in eo per unionem:
ergo oportet ponere aliquam aliam gratiam creatam.
9. Praeterea, cum Spiritus Sanctus datur hominibus, aliquis novus effectus in
creatura intelligitur. Ergo et similiter secundum quod persona Filii carni unitur,
oportet aliquem effectum de novo intelligi; et ita videtur quod gratia unionis sit
quid creatum.
Solutio
Respondeo dicendum, quod, sicut Magister dixit supra, 2 lib., dist. 26, gratia
dicitur dupliciter. Uno modo gratia gratis dans, quod est ipsa gratuita Dei
voluntas aliquid sine meritis dans. Alio modo dicitur gratia donum aliquod gratis
datum. Secundum ergo primum modum, gratia unionis dicitur ipsa divina
voluntas, sine aliquibus meritis naturam humanam Filio Dei uniens in persona;
et sic gratia unionis est gratia increata. Si autem dicatur gratia donum aliquod
gratis datum, sic gratia unionis potest intelligi dupliciter. Uno modo potest dici
ipsa unio, quae est quid creatum, ut supra, dist. 5, artic. 1, dictum est. Alio
modo potest intelligi gratia unionis, aliqua qualitas ad unionem disponens.
Sed aliquid potest disponere ad aliquam perfectionem tripliciter. Uno modo ita
quod cadat medium inter subiectum et perfectionem illam, quasi instrumentum
perfectionis illius, sicut diaphaneitas disponit ad lucem; et hoc modo non potest
aliquid naturam disponere ad unionem, quia natura unitur personae immediate
quantum ad esse.
Alio modo disponit aliquid ad formam, sicut praeparando materiam ad receptionem
formae, ita quod praeexistat in materia ante formam ordine fiendi, non
ordine essendi: sicut calor disponit ad formam ignis, non quia medium cadit
inter formam et materiam, sed materia appropriatur ad formam ignis per
adventum caloris; et sic etiam non potest aliquid disponere naturam ad unionem
in persona: quia natura humana, secundum id quod est talis natura,
assumptibilis est a divina persona. Tertio modo aliquid disponit aliud ad perfectionem
aliquam, sicut quod facit ad bonitatem et decentiam perfectionis
illius, sicut decor personae facit ad dignitatem regiam, secundum quod dictum

Torna all'inizio