Cofone: Egritudines tocius corporis

Pag 489


agrestis, aneti et feniculi, radices sparagi et brusci in aqua
decoques, deinde coles et tribuas; oxi simpliciter oblatum nimis
conferteis. Si purgare volueris, in aqua supradicta cassiam fistulam
et tamarindos distempera; deinde cola et talem colaturam
offeras.
De duro epate. — Multociens accidit quod ex longis febribus epar
durum remanet et yctericia cum duricia perseverat. Quibus
debemus crebris subvenire unctionibus ut mollificetur, aquis tamen
supradictis minime cessantibus, sed de capillis Veneris et reubarbare
agrestis radicibus et similibus. Purgabis istos sic: polipodium,
anisum, feniculum, radices camedreos, camepitheos, sticados bullire
facias et in colatura mirobolanos citrinos et kebulos ponas; mane
cola et tribue. Pillule iste etiam de aloe et parum masticis cum
aceto vel succo aceti citranguli vel mali citrini vel granati acetosi
distemperatis valent plurimum huic egritudini. Itern rasura eboris
in decoctione capillorurn Veneris posita et calefacta et expressa
multum prodest.
De nigra yctericia.— Evenit yctericiam nigram totum corpus
occupare, cui supradictis obviamus cibariis, aquis et unctionibus.
Urina in istis alba videtur et tenuis. Ad bonum eis colorem faciendum
quedam mulier hoc utebatur experimento: carnes recentes et
pingues vetustissime vacce coquebat et fumigium illius olle capite
cooperto tota paciens facie recipiebat, et ita multociens, hoc facto
liberabatur. Hoc experimentum non solum nigre yctericie valet,
verum etiam citrine. Malum terre fortiter tere et cum vino bullire
dimitte; hoc facto cola et permitte residere; deinde illud quod
in fundo inveneris, alio projecto, ad solem desiccari permitte et
iterum in pulverem redige, cui tantum de reubarbare pulveris admisce.
In hora vero dandi, patiens in balnei solio ut sudet, non
tamen aquam super se rundot, adducatur, ibique cum sirupo rosaeco
pondere trium denariorum de polvere accipiant; ad ultimum
pannis involvatur ut sudet sicque curabitur, licet sit antiqua.
Notabile — Advenit sepissime quod vitio emorroidarum propter
ventositatem ex indigestione, ex ipsarurn retentione procedente,
et corporis inanitione. Facies cum oculis tumida videtur et colorata,
quo colore indicatur yctericia; cum non sit nisi causis illis,
istis triferam sarrecenicam cum limatura ferri utiliter dare
precipimus.
De vitiis splenis — Hactenus do splene dicimus quod aliquando
frigiditate, aliquando caliditate indignatur; sed cum caliditate vix
curatur, nisi cito in principio operam demus; bene frìgiditate curart
potest, quoniam plura habemus retnedia. Accendendum tamen
ad splenern caliditate laborantem, cujus urina rubea est vel subrubea
et tenuis; inunges eos oleo nottro rosaceo, fortiter splenem
malexando. Oxi sine diagridio eos valde juvat, vel trifera serracenica;
et quia isti debiles sunt, non des eis dissolutivas cum diagridio,
quia amplius debilitarentur; sed cum volueris purgare, polipodium,
capparis radices, pentafilon, anisum, feniculum diu bullias

Torna all'inizio