Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 81


decet reges et principes habere clarissimas virtutes ex
parte ipsius Iustitiae, quae est quaedam clarissima virtus,
probari potest, quod decet eos observare Iustitia. Tertio
hoc probari potest ex ipsa perfectione bonitatis, quae
ex Iustitia innotescit. Iustitia enim non solum est perfecta
virtus in se, sed si sit in regibus et principibus ostendit
eos esse perfecte bonos. Sic enim videmus in aliis rebus
quod unumquodque perfectum est, cum potest sibi simile
producere, et cum actio sua ad alios se extendit: ut
tunc aliquid est perfecte calidum, quando potest alia calefacere,
et quando actio sua ad alia se extendit. Et tunc
est aliquis perfecte sciens, quando potest alios docere, et
quando scientia sua ad alios se extendit. Ideo scribitur
I. Metaphys. quod signum omnino scientis, est posse docete.
Ergo a simili, tunc est aliquis perfecte bonus, quando
bonitas sua usque ad alios se extendit. Inde est ergo,
quod non cognoscitur perfecta bonitas hominum, nisi
constituantur in aliquo principatu. Nam quandiu aliquis
non habet regere nisi seipsum, non plene apparet
qualis sit, nec perfecte cognoscitur bonitas eius. Sed quando
constituitur in principatu aliquorum, quia oportet,
quod bonitas sua ad alios se extendat, tunc melius apparet
qualis sit, eo quod opera sua ad exteriora se extendant.
Si ergo nobis exteriora magis nota sunt, quanto aliquis
in maiori principatu constituitur; quia opera sua ad plura
se extendunt, magis apparet qualis sit. Ideo dicitur
5. Ethicorum principatus virum ostendit. Propter quod
et proverbialiter dicitur, Si quis vult cognoscere virum,
ponat ipsum in aliquo principatu. Ex Iustitia ergo (quia
est ad alterum) innotescit perfecta bonitas. Nam excepta
Prudentia, quae aliis virtutibus perfectior est, quia est
earum directiva, omnes aliae virtutes morales, quae perficiunt
hominem in se, se videntur habere ad Iustitiam,
quae perficit hominem in ordine ad alterum, sicut subditi,
qui quodammodo solum habent regere seipsos, se

Torna all'inizio