communibus, numquam. 15 Et licet infinitum passiuum et infinitum
illius impersonalis, quod nascitur ab actiuo, unum esse uideatur,
ut "amari", tamen hoc differt, quod infinitus passiui uerbo
solo eget ad perfectam significationem, ut "amari uolo"; infinitus
uero impersonalis non solum uerbo, sed etiam ablatiuo casu, ita
ut non sit ibi accusatiuus, ut "amari uolo a me", pro "amare uolo".
16 Si uero accusatiuus addatur, uel subaudiatur, infinitum passiuum
est statim, ut "amari uolo a me filium". 17 Gerundia uel participialia
seu supina , cum temporibus careant et casus assumant
cum prepositionibus, nomina esse uidentur, "legendi, legendo,
legendum, lectum, lectu"; loco tamen infinitorum tam actiuorum
quam passiuorum ponuntur, ut "non est hic tutus habendi Senatus
locus" pro "non est hic tutus locus habere Senatum". 18 Et
in i quidem terminatio est genitiui nominis, ut "amandus, amandi",
in um uero accusatiui, ut "amandum", quod etiam prepositioni
iungitur, ut "inter agendum caue"; in o uero ablatiui, ut "amando",
quod similiter prepositioni iungitur, ut "in conuertendo".
|
|