Require in li. Ci. c. Constantinopolis et in li. Populorum  c.92v. 
c. Mirmidones. Nota eciam quod est magis irrisor 
Dei quam penitens, qui confessus revertitur ad 
peccata, unde scriptum est: "  Canis reversus ad vomitum 
et penitens ad peccatum, estque velut laterem 
crudum lavans qui, quanto magis lavatur,tanto amplius 
lutum facit. Quinto per elemosinas, unde Thobias IIII° 
et XII°: "  Ab omni peccato et morte liberat elemosina"  , 
ergo ex substancia tua eroga elemosinam nec faciem 
tuam removeas ab ullo paupere, ne a te faciem suam avertat 
Deus. Et in III° Ecclesiastici scripsit Salomon: 
"  Sicut aqua extinguit ignem ardentem, ita elemosina resistit 
peccatis tuis"  , et Levitici primo: "  Anima que obtulerit 
oblacionem Deo erit similima oblacioni eius"  . Et 
quod plus est, audi Ovidium, infidelem hominem, scribentem 
in III li. de Arte: 
"  Munera, crede michi, capiunt homines deosque 
Placatur donis Iupiter ipse datis"  . 
Require in li. Populorum c. Florentini. O, ergo, felix sis 
elemosina, que animas eruis de baratro tenebrarum et ad
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |