Papias: Ars Grammatica

Pag 156


3. DE MODIS

1 Modi sunt diuerse inclinationes animi, quas uaria consequitur
declinatio uerbi; qui sunt V. 2 Indicatiuus , uel definitiuus, quo
indicamus, uel definimus, quid agitur a nobis, uel ab aliis. 3 Qui
ideo primus ponitur, quia perfectus est in personis et temporibus;
et quia ex ipso omnes modi accipiunt regulam et deriuatiua
nomina siue uerba uel participia ex hoc nascuntur (ut "duco, ducens,
duxi, ductus" et "dux" et "ductus, ductus" et "ductio", "ferueo,
feruens, feruesco, feruor"); uel quia prima et naturalis positio
uerbi in hoc est modo; uel quia essentiam rei significat, id est actus
uel passionis. 4 Nam ceteri tantum uarias animi uoluntates
de re carente substantia significant. 5 Imperatiuus est quo aliquid
ut fiat imperamus; qui licet per tempora et personas deficiat
naturaliter, tamen, quia per se absolutus est, quomodo indicatiuus,
secundus ponitur; quo non solum imperando, sed etiam
orando uel optando utimur, ut "miserere mei Domine". 6 Optatiuus
est tercius et quia eget aduerbio optatiuo et quia qui optat

Torna all'inizio