Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 159


Quomodo decet reges et principes se habere
ad odium, et ad amorem.
Cap. III.

Passiones autem quia diversificant regnum et vitam
nostram, ideo necessarium est ostendere quomodo
nos habere debeamus ad illas. Oportebat ergo enumerare
omnes passiones, ut sciremus numerum passionum, de
quibus determinare debemus. Oportebat etiam ostendere
ordinem earum, ut sciremus quo ordine determinaremus
de illis. Quare cum amor, et odium sint passiones
primae, prius videndum est, quomodo deceat reges
et principes esse amativos, et oditivos. Et ut ostendamus
nomen amoris, non solum ut est passio proprie sumpta,
sed etiam ut reperitur in appetitu sensitivo et intellectivo:
dicere possumus quod semper obiectum amoris est
bonum. Ubi ergo reperitur magis ratio bonitatis, ibi
esse debet magis principalis. et magis intensus amor. In
bonis autem divinis, et in bonis communibus, magis reperitur
ratio bonitatis, quam in bono privato. Modus
ergo, quo quilibet debet esse amativus, est ut primo et
principaliter diligat bonum divinum et commune. Nam
in bono divino magis habet esse bonitas uniuscuiusque,
quam etiam in seipso. Bonum enim divinum est conservativum
boni nostri. immo et si annihilatum esset bonum
nostrum, Deus unde vellet, posset illud reficere. Quare
cum nullus homo sine divino auxilio possit seipsum bonum
facere, vel se in bonitate conservare, dictat naturalis
ratio ut magit diligat Deum quam seipsum: quia bonum
uniuscuiusque principaliter est a Deo, et excellentius reservatur
in Deo, quam in seipso. Et quia commune bonum
est divinius quam singulare, ut dicitur I. Ethic. et quia in
communi bono includitur bonum privatum, semper

Torna all'inizio