Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 218


5. Praeterea, illud quod in se mundum est, non est natum inficere aliud contraria
infectione. Sed beata Virgo mundata fuit per primam sanctificationem ab
originali infectione. Ergo virtute animae eius nutrimentum assumptum infici
non potuit, nec alias infectum erat tali infectione quae extra humanam naturam
non invenitur. Ergo caro Christi non in beata Virgine peccato subiacuisset;
quod est erroneum, ut dictum est. Ergo caro Christi ex superfluo alimenti non
fuit materialiter; et sic idem quod prius.
SED CONTRA, Christus non aliquo modo fuit in parentibus quo alii homines ibi
non fuerunt; sed e converso alii homines aliquo modo ibi fuerunt quo Christus
non fuit. Sed alii homines non fuerunt in primis parentibus secundum materiam
determinatam. Ergo nec Christus in eis hoc modo fuit. Probatio mediae. Alii
homines non descendunt a suis parentibus nisi mediante semine. Semen autem,
ut probat Philosophus, non est aliquid decisum quod fuerit
actu pars, sed est superfluum alimenti, quod est potentia totum. Ergo aliorum
hominum materia non fuit determinate in Adam quasi actu pars eius existens.
Praeterea, generatio secundum naturam in infinitum possibilis est secundum
naturam, hoc modo quod homo ex homine generetur. Si ergo aliqua materia
determinata sumatur ex qua omnis caro decisa sit, oportet quod infinitorum
materia in aliquo finito fuerit. Hoc autem est impossibile. Ergo impossibile est
quod omnium hominum caro et Christi fuerit in Adam secundum determinatam
vel signatam materiam. Quod autem impossibile sit, sic probatur. Cuiuslibet rei
naturalis materia determinatam quantitatem exigit; non enim in quacumque
parva materia potest induci quaecumque forma. Sed infinita non possunt esse
in aliquo finito, nisi secundum quantitatem non determinatam accipiantur divisione
facta, sed semper secundum eamdem proportionem, ut scilicet totius
sumatur dimidium, et dimidii dimidium, et sic in infinitum: sic enim secundum
eamdem proportionem secundo acceptum erit alterius quantitatis quam primo
acceptum. Ergo impossibile est quod infinitorum corporum naturalium materia
sumatur ex aliquo uno finito in actu.
Praeterea, in omni generatione naturale agens univocum inducit formam suam
in materiam quae prius tali formae subiecta non erat, sicut ignis in materiam
aeris, quae prius formae ignis subiecta non erat. Sed si materia ex qua ille
homo formatur secundum aliquid signatum in Adam fuerit, et in ceteris parentibus;
nunquam eius materia fuisset humanae naturae non subiecta. Ergo iste
modus generationis non esset conveniens secundum viam generationis naturalis:
et sic idem quod prius.

Torna all'inizio