Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 566


Sicut ego decollatus ab Ottone tercio,
Ita tercius HEINRICUS te dabit proverbio,
Nam pro factis sumus digni simili commercio.

Esset melius non nasci, quam mori tam turpiter;
Sed hoc leve ad tormentum, quod sencies iugiter,
Mortem enim sine morte prestat suis Iupiter.”

Omnes ordines in mundo dent laudes altissimo,
Qui concessit HEINRICO, cesari fortissimo,
Conculcare basiliscum pede beatissimo.

Ecce novus Constantinus dat mundo lętitiam,
Nam radicitus evellit Prandelli nequitiam
Et ubique christianam confortat militiam.

Et quoscumque fascinavit Prandellus hereticus,
Alter revocat Silvester, papa neotericus,
Patarinos destruendo, scriba evangelicus.

Roma, cesar, subiugata possides imperium.
Quia deus adimplevit tuum desiderium,
Tolle nobis, quod portamus, magnum improperium.

Nos episcopi vocamur nec sumus episcopi;
Auferunt, quicquid habemus, homines nequissimi.
Manum pone contra tales, minister altissimi.

Torna all'inizio