Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 236

Liber III


De virtutibus elocutionis.
Cap. XIX.
Reliquum est, ut de virtutibus elocutionis pauca dicamus. Habet autem tres maximas praecipuasque virtutes elocutio, perspicuitatem, ornatum, compositionem, quae caeteras omnes complectuntur. Perspicuitas tamen in singulis verbis, tum in ipsa compositione et ordine consideratur. Verba singula et propria et usitata et latina sint necesse est. Propria sunt, quae uniuscuiusque rei conceptum proprie accommodateque significant. Quo in genere sordida, obscoena et humilia vitanda sunt, quamvis sint eius, quam exprimere volumus, rei propria. Sordida existimantur dictu, quae ab oculorum aspectu removeri solent, ut officia corporis necessaria eorumque membrorum et officiorum vocabula. Obscoena sunt ea, quae tametsi cum honestate fieri nonnunquam possint, dici tamen sine verborum foeditate non possunt, ut dare operam liberis et quae eiusdem generis omnibus nota sunt. Quae quidem tam honeste dici, quam fieri debent. Humilia sunt, quae infra lectorum aut auditorum aut etiam eius ipsius qui loquitur, dignitatem sunt, ut si apud Pontificem et sacrum collegium aut vilia domus officia nominemus.

Torna all'inizio