depositus, in potestate abbatis est ad regulariter corrigendura datus. 
prenominatus vero Roffredus comes, dum vellet sibi ius suprascripte 
celle vendicare, relatis litteris domni pape Leonis, ac noticia 
nunciorum imperatoris Ottonis, testimonioque predictorum 
archiepiscoporum, Humberti videlicet, Petri atque Vodalrici convictus, 
nec non et anathematis, peneque mille aureorum mancosorum 
reus adiudicatus, prefatam cellam in manu pape refutavit, 
seque, suosque heredes quod pro ea numquam contra monasterium 
Beati Vincencii aliquo modo agerent, perpetualiter sub prescripta 
pena obligavit. his ita gestis, reverentissimus papa Iohannem 
abbatem Sancti Vincencii ex eadem Sancte Marie cellam, in perpetuum 
investivit. omnes huius investicionis, ac constitucionis 
violatores cum prenominata pena perpetuo anathemate obligavit. 
Quod [.....] verius credatur huic pagine manu propria subscripsit, 
sua bulla insigniri iussit. † Ego Nicolaus Sancte Romane 
et apostolice Sedis presul confirmavi. † Ego Humbertus dictus episcopus 
Sancte Ecclesie Silve Candide interfui, cognovi et subscripsi. 
Ego Alfanus gracia Dei Salernitanus archiepiscopus interfui et subscripsi. 
Sergius archiepiscopus Neapolitanus. Ego Iohannes archiepiscopus 
Surrentinus. Ego Bonifacius dictus episcopus Sancte 
Ecclesie Alvanensis interfui. † Ego Gualdaricus Dei gracia Beneventanus 
archiepiscopus interfui. Ego Petrus gracia Dei Sancte 
Amalfitane Ecclesie archiepiscopus interfui.
  |  
  |