Hec et supradicta iubemus, et inviolabiliter observari precipimus,
presentem paginam nostri sigilli munimine roborantes.
Pro consortiis autem sive fraternitatibus ita potest
statutum aliquod ordinari.
In nomine patris et filii et spiritus sancti. amen.
Quia opus est karitatis, et salutem respicit animarum, convenire
fratres in unum ad exercenda opera pietatis, idcirco nos
magistri bononienses et Johannes de multorum magistrorum consilio
et scolarium assensu pro substentacione camaldulensis heremi
non longe a civitate Bononie siti quamdam ordinavimus
fraternitatem.
Cui si divino instinctu aliquis desiderat aggregari, sciat se
fore participem omnium beneficiorum que in tota congregacione
camaldulensi assidue fiunt. nam si eorum aliquis de vite presentis
ergastulo fuerit vocante domino sublatus, eiusdem loci fratres
in ducentis missis et totidem psalteriis orabunt specialiter pro
ipsius redempcione.
Cum ergo sit tam lucriferum, tam pium, et tam honestum
prepositum, illi consorcio adunari, quilibet niti debet secundum
possibilitatem suam, heremitis illis, qui spretis mundanis deliciis
nostra et sua peccata cotidie plangunt, summi creatoris maiestatem
assidue contemplantes, in rebus temporalibus providere, ut
pro temporalibus celestia et pro caducis eterna recipere mereatur.
Fiunt etiam consortia seu fraternitates ab hospitalariis,
templariis, aliisque religiosis viris, in quibus quedam statuta
scribuntur, pro quolibet fratre dicitur proprio nomine,
ut Martinus unum denarium annuatim dare debet, et in fine
xii vel XX.
Item fiunt quandoque in multis Ytalie partibus quedam
consortia karitatis intuitu, que vulgo confraduglie dicuntur.
pro quibus fiunt similiter quedam simplicia statuta,
quoniam in eis continetur, quantum vini vel frumenti
debeat quilibet exhibere, karitatis intuitu ideo dicxi,
quia multi populares per diversas mundi partes fraternitates
et consortia secuntur, ut ventrem possint et stomachum
adimplere. in episcopatu quippe florentino est
quedam capella in honore sancti Ylarii edificata, ubi fiebat
quorundam rusticorum fraternitas pro ecclesie utilitate.
rectores quippe fuerunt fraternitati non parva fercula secundum
|
|