Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 59


Circa finem missae cum peruentum fuerit ad prioris collectae Per dominum
nostrum
, deponant duo conuersi candelabra ante altare et sic cum eo qui
thuribulum tenet reuertantur in uestiarium. Expleta missa sequatur
sacerdos praecedentem diaconum ferentem missale.

<DE FESTIUITATIBUS TRIUM LECTIONUM>


Si festiuitas trium lectionum eueniat in aliqua die dominica uel in alia
festiuitate alicuius sancti, quae propriam hystoriam habeat uel, si propriam
hystoriam non habet, in albis tamen uel in cappis fit, commemoratio
de festiuitate trium lectionum solummodo fiat ad priores
Uesperas et ad Matutinas Laudes et missa matutinalis de ea canatur.
Si uero hystoria iam alia die dominica cantata est aut illa alia festiuitas
duodecim lectionum hystoriam propriam non habet nec in albis nec in
cappis fit, antiphona de festiuitate, de qua tres lectiones fierent, ad cantica
pronuncietur et deinceps totum seruitium usque ad finem ultimae
collectae de ea agatur. Post Benedicamus fiat commemoratio festiuitatis
de qua octo lectiones fuerint; omnes quoque horae de illa dicantur,
sermo in capitulo et missa maior, matutinalis uero unde Laudes fuerunt.

<DE FESTIUITATE ALICUIUS SANCTI QUAE DIE DOMINICA
EUENIAT>


Si festiuitas alicuius sancti, de qua duodecim lectiones fiunt, eueniat in
die dominica, de qua hystoria iam cantata sit aut subsequente die dominica
cantari possit, totum seruitium noctis et diei de sancto agatur; missa
tantum matutinalis de dominica dicatur. Tertium enim nocturnum de
dominica die nunquam erit, nisi praecedentia duo de ea fiant.

<QUANDO CREDO IN UNUM DEUM DICATUR>


In omnibus dominicis diebus et in prima die Dominicae Natiuitatis
ad maiorem missam tantum et in die Dominicae Circumcisionis et
Epyphania et in prima die Paschalis solennitatis et in die Ascensionis
et in prima die Pentecostes et in festiuitate Omnium Sanctorum et in

Torna all'inizio