Henricus Septimellensis: Elegia

Pag 68


aufugisse citis gressibus orbe gemis.
Pro dolor! Unde doles, dolor? Unde tumes, dolor? Unde
ploras? Que tua sunt, o miseranda cinis?
Primitus in mundo tecum tua quanta tulisti?
Nudus eras primo et postea nudus eris. "
Tunc ego: " Mira refers. Quid et hoc est, vera sophya,
quod dicis? Nimis est hic mihi sermo gravis.
Quis modo tam mitis, tam dulcis tamque benignus,
quem nimis hec ultra non ferat ira modum?
Non ego, eum videam paleis postponere grana,
cum superet molles nunc saliunca rosas,
cum fructus hodie ante suos paret edere flores
arbor abortivis prodigiosa comis,
cum quod (grande nefas!) tolluntur ad alta nefandi
et premitur vita deteriore probus.
Dic michi, qui mores, que vita, quis ordo Neroni
Urbis et orbis opes imperiumque dedit?
Ecce (sed id taceo) multi, probitate vetante,
nomen habent, quibus est nominis umbra pudor. "
Tunc ea: " Deciperis, nec te ignorantia iuris
excusat; nimis es, imperiose, rudis.
Quam gravis hic labor et quam magna industria mentis
noscere veraci cognitione probos!
Sepe bonos mendax mentitur opinio pravos
atque e converso promovet ipsa malos.
Omnis que niveo volucris plumescit amictu,
non est, si simulet, vera columba tamen.
Sepe sub agnina latet hirtus pelle Lycaon,
subque Catone pio perfidus ipse Nero.
Econtra, bene scis, inter latet hispida mollis





100




105




110




115




120




125
Torna all'inizio