Andreas Strumensis: Passio Arialdi

96


ulla eos repperit nuptias sollemniter celebrare, uxores ducere, etiam in
ipsa Domini natalis vigilia, si fortassis eveniret in dominica. Cui rei nefandae
tam ardenter constanterque verbis coepit pariter et actibus obsistere,
quatenus in eius venerabili transitu nemo paene reperiri posset, qui tam
nefandum opus agere praesumeret. Nam in ipso nuptiali die, iam paratis
omnibus quae in nuptiis solent parari, illuc ubi eaedem nuptiae agebantur,
cum fratribus anxie occurrebat, et celebraturos omnium rerum Domini
nuptias nitidos suis minime ruderibus esse debere sordidos occupatosque
denuntiabat et tali modo illos cogebat omnia iam tractata omittere et in
apto tempore servare.
14. Duo denique clerici olim signum clericatus in ecclesia quadam,
quae Sancta Maria Secreta nuncupatur, sumpserant. Quorum tamen nemo
ipsius beneficio perfrui posset, donec, sicut in loco eodem mos erat, eiusdem
ecclesiae sacerdos minime obisset. Quem per idem tempus obisse
contigit. Sed cum iam dictam ecclesiam pridem qui primus designatus fuerat
adipisci deberet, tantummodo si pro ea male usitatum praemium daret,
viri Dei iam credulus verbis, distulit. Quem improbus suus minor anticipavit
et neque Deum neque hominem erubuit nec veritus est ut eandem sibi
cum pecunia non acquireret. Quod ut ad hominem Dei Arialdum fuisset
perlatum, eum adscitum ad se sic allocutus est: << Inique praesumptor, cur,
postquam me docente esse haereticum emptorem venditoremque sacri audisti,
hanc iniquitatem committere non timuisti? >> . Quo obmutescente et
nesciente quid responderet in excusatione et quia iam pro hoc a vicinis nimis
habebatur execrabilis, tandem sic respondit: << Audita quidem manifesta
ratione, me male fecisse video, sed quid exhinc agam penitus ignoro,

Torna all'inizio