Ut bene delectent Musae mea carmina praestent
et nunquam taceant dicere quae placeant.
Id, quod habere nequit, quemquam promittere laedit:
qui sibi non prodest nil sapit atque potest.
Turpis rana cutis pecori dat verba salutis,
cum pateat clare non sibi posse dare.
Pallida dum turget, pecudes affamine mulcet
promittens aegris quod medeatur eis.
Addidit hoc verbis: quod vitam protrahit herbis,
carmina cumque iacit, mortua viva facit.
Praedicat et credit tibi quod non, Delphice, cedit,
quamvis rana feras curet, Apollo deas.
Non tradunt ventis animalia verba loquentis:
dictis cuncta favent, ad sua verba pavent.
De nihilo fastus vulpis non sustulit astus,
sed pecudes ridet, talia quando videt:
'creditis hanc aegram vobis conferre medelam?
si bis iuret idem, non habet ista fidem:
turgida cum pallet, se sanam reddere mallet
quam quod vos laedit rauca fugare velit.
Quod iuvet ista dabit vel vos languore levabit,
ut notat ipse color, cui premit ossa dolor?'
|
1
5
10
15
20
|