DIVINAE LARGITATIS MUNERE SAPIENTIA
POTENTIAQUE PRAEFULGIDO
DOMNO REGI KAROLO REGUM SUBLIMISSIMO PAULUS
ULTIMUS SERVULUS
Cupiens aliquid vestris bibliothecis addere, quia ex proprio
perparum valeo, necessario ex alieno mutuavi. Sextus
denique Pompeius Romanis studiis affatim eruditus, tam sermonum
abditorum, quam etiam quarumdam causarum origines
aperiens, opus suum ad viginti prolixa volumina
extendit. Ex qua ego prolixitate superflua quaeque et minus
necessaria praetergrediens et quaedam abstrusa penitus stilo
proprio enucleans, nonnulla ita, ut erant posita, relinquens,
hoc vestrae celsitudini legendum compendio obtuli. In
cuius serie, si tamen lectum ire non dedignabimini, quaedam
secundum artem, quaedam iuxta etymologiam posita
non inconvenienter invenietis, et praecipue civitatis vestrae
Romuleae, portarum, viarum, montium, locorum tribuumque
vocabula diserta repperietis; ritus praeterea gentilium et
consuetudines, varias dictiones quoque poetis et historiographis
familiares, quas in suis opusculis frequentius posuere.
Quod exiguitatis meae munusculum si sagax et subtilissimum
vestrum ingenium non usque quaque reppulerit,
tenuitatem meam vita comite ad potiora excitabit.
|
|