sermones, mysticas etiam visiones intelligere, quales  
apparuere Pharaoni et Nabuchodonosor. Unde et  
Joseph dicit:  Eo quod fiat sermo Dei . Et in Daniele  
legitur:  Dic somnium, et interpretationem ejus indicabimus .  
Et rex ait:  Sermo recessit a me . Quas interpretari  
utrique divino munere collatum est. Ait  
enim Joseph:  Absque me Deus respondebit prospera  
Pharaoni . Et Daniel:  Ostendisti mihi quae rogavimus  
te; quia sermonem regis aperuisti nobis . 
9. AMBROS.  Haec autem omnia . Quod superius trium  
personarum dicit, nunc per unum Spiritum sanctum  
dirigi [ al. , agi] profitetur. Ut, quia unius  
naturae sunt, et quod unus operatur, operentur  
tres. 
10. LANFR.  Sicut enim corpus unum est . A simili  
ostendit quidem unum esse spiritum, et ejus dona  
esse multiplicia, sicut unum est corpus, membra  
habens multa. Ponit autem Christum, id est, caput,  
et non corpus quae est Ecclesia, pro spiritu quo illa  
sibi sunt cohaerentia. 
11. AUGUST. ( Enarr. in psal.  XXX).  Omnia autem  
membra . Loquens de membris Christi, hoc est fidelibus,  
non ait: Sic et membra Christi. Sed hoc totum  
quod dixit, Christum appellavit. Membra multa,  
unum corpus Christus; ergo simul omnes nos, cum  
capite nostro, Christus. 
12. AMBROS.  Si dixerit pes . Hoc est non posse  
eum qui infirmus videtur inter fratres, negare [ al. ,  
negari] esse de corpore, quia non sum potens. 
13.  Si totum corpus oculus , id est, si omnes essent  
unius operis, quomodo impleretur reliqua necessitas  
corporis, cum constet multis officiis opus esse  
ad gubernacula corporis? 
14. LANFR.  Si totum corpus oculus . Nec debent,  
inquit, omnes in Ecclesia esse praedicatores, quia 
  |  
  |