Ricobaldus de Ferraria: Chronica parva ferrariensis

Pag 174


tamen palam moliri contra eum sunt
ausi, .viii. equitum et multitudinis plebeie metu
tutantium eam urbem. Nec visum est expedire
Salinguerre suspectos tollere, ne illorum sequaces
faceret sibi hostes. Dolo et fraudibus
ad pacem insidiarum plenam perventum est. Pace peracta,
ipsa die Salinguerra a Venetis Venetias
ducitur, ubi honesto loco conclusus servatus
annis quinque et dimidio usque ad diem
vite supremum. Ugo Rambertus, qui post
Salinguerram ceteris potentior sue partis fuerat
qui eam pacem suasit ac esse coegit, magnis
impulsus pollicitis, paucis diebus in consilio
principum est receptus, mox exclusus, inde persuasum
est ei ut secederet cum omnibus sui
generis in villa eorum. Quod ut factum est, sequentibus
noctibus maxime eorum amici et Salinguerre
in eorum domibus impetiti sunt, lesi, sauciati,
occisi, supellectile spoliati. Deinde missum
est Rambertis ut saluti proprie consulerent a
finibus patrie exulando, quod sic factum est. Multiplicatis
facinoribus ex hominibus partis subacte
multitudo maxima laribus relictis demigrant. Sicut
audivi familie circiter .mv. fecerunt exilium.
Facta sunt hec anno nativitatis Christi .mccxl.
ante idus iunii, cum iam messes canuissent et poscerent
cum falce messorem. Pauci nobilium cum iam
dictis in exilium abierunt; qui a Salinguerra
tempore obsidionis ad partem marchionis se converterant,



910




915




920




925




930




935
Torna all'inizio