species coloris quae est in pariete et quae est in oculo; ita non est eadem numero
species quae est in imaginatione et in intellectu possibili; unde adhuc remanet
quod illa species quae est in intellectu possibili, habeat unum subiectum
tantum, et illa quae est in imaginatione generabilis et corruptibilis, sit alia
numero: nisi forte dicatur, quod sunt aeternae simpliciter, sed non quo ad eum
in quo ab aeterno non sunt phantasmata, quorum similitudines sunt apud intellectum
possibilem. Sed tamen, cum nulla phantasmata sint aeterna, adhuc
sequeretur quod illae species quae sunt ab aeterno in intellectu possibili, non
essent abstractae ab aliquibus phantasmatibus; et hoc est contra intentionem et
verba Philosophi.
Secundo autem nititur ostendere, quod ex hac positione non sequitur quod
omnium hominum sit unum esse et una operatio, secundum quam omnes sint
aequaliter facientes. Dicit enim, quod cum species intellecta se habeat ad intellectum
possibilem quodammodo ut forma ad materiam, hoc modo quod ex eis
quodammodo efficitur unum completum, coniunctio eius ad nos est per id quod
est formale in dicta coniunctione, scilicet per speciem intellectam (cuius unum
subiectum dicit esse phantasma, quod est in nobis) et ad ipsum intellectum possibilem.
Unde cum in diversis sint diversa phantasmata, diversis hominibus
coniungitur intellectus possibilis diversa coniunctione: et ex hoc homines
habent esse diversum: ex hoc etiam unus scit quod alter ignorat, quia secundum
unam speciem intellectam coniungitur uni secundum quam non coniungitur
alteri, quamvis quaedam intentiones intellectae sint, ut primae conceptiones
intellectus, secundum quas omnibus coniungitur, a quibus intellectus possibilis
nunquam denudatur, hominibus ab aeterno existentibus, ut ipse dicit. Unde concludit
quod illud quod est in nobis de intellectu, quodammodo est corruptibile,
et quodammodo est incorruptibile: quia ex parte illa unde multiplicantur phantasmata,
accidit corruptio; sed ex parte intellectus possibilis est incorruptibilitas.
Unde sequitur etiam ex hoc quod post corporum corruptionem nulla diversitas
animarum remaneat. Sed haec ratio ostenditur esse frivola multipliciter.
Primo, quia, ut dictum est, species quae est forma intellectus possibilis, non est
eadem numero in phantasmate et in subiecto; sed est similitudo illius; unde
sequitur quod intellectus nullo modo nobis coniungatur, et sic per ipsum non
intelligamus. Secundo, quia coniunctio intellectus cum specie intellecta, est per
operationem intellectus, pertinens ad perfectionem secundam; unde impossibile
est quod mediante tali coniunctione acquiratur homini perfectio sua prima et
esse substantiale: et sic, cum homo ex tali coniunctione sit habens intellectum,
ut dicunt, homo non esset homo in specie determinata per hoc quod est habens
intellectum: quia illud medium, scilicet species intellecta, cum utroque extremorum
coniungitur modo accidentis ad subiectum, scilicet cum virtute imaginativa,
|
|