quibus mortui sumus, lex Moysi intelligenda est,  
quibus quasi elementis, et religionis exordiis Domini  
discimus quomodo elementa appellantur litterae,  
per quas, syllabas ac verba conjungimus, et ad  
texendam orationem procedimus: sic elementis  
Veteris Testamenti ut ad Evangelicam plenitudinem  
veniat, sancti viri eruditur infantia. 
27. LANFR.  Ab elementis . Elementa vocat has  
visibiles creaturas, quae in tota universitate partes  
mundi sunt. Si, inquit, cum fidem Christi acceperitis,  
mortui, id est, separati estis ab abstinentia  
creaturarum mundi, Judaico ritu abstinebatis, quid  
adhuc tanquam viventes in eadem creaturarum  
mundi abstinentia Judaico ritu decernitis dicentes:  
 Ne tetigeritis, neque gustaveritis , etc. Potest etiam  
intelligi cum [ f ., de] Christo, quasi diceret: si mortui  
estis sicut et Christus, id est, et Ecclesia  
Christi. 
28.  Et ad non parcendum corpori . Quae, scilicet  
carnes suillas non esse comedendas, constituta sunt  
ad non parcendum corpori, ut corpus affligatur;  
cibo enim substracto corpus affligitur. Vel non sunt  
constituta ad parcendum corpori, hoc est ad providendum  
corpori nostro; cum enim a mortiferis cibis  
abstinemus, corpori nostro providemus. Sed propter  
hoc non abstinent Judaei ab hujusmodi carnibus;  
nec ideo quod honestius possit saturari aliis quam  
prohibitis carnibus. 
CAP. III.—1. AUGUST. ( Cont. Faustum  lib. XI,  
cap. 7, sub finem.)  Igitur si consurrexistis . Non  
utique resurreximus sicut Christus, sed tamen secundum  
spem quae in illo [ al ., nobis in illo] est, jam 
nos cum illo resurrexisse testatus est.
  |  
  |