filium condam domini Friderici imperatoris, principem Apulie et
Sicilie; et postea transivit predictus dominus Karolus pontem de
Sancto Germano cum predicto exercitu suo et intravit per vim
in Sanctum Germanum et habuit civitatem Capue die IXa intrante
Februario. In quo anno disconfixit predictum dominum Manfredum
cum exercitu suo apud Beneventum; et mortuus fuit ibi
cum tribus milibus militum et cum comite Galvano et domino
Anibalo, nepote cardinalis Ricardi, et marchione Henrico de Sipione,
nepote domini Uberti de Pellavicinis, et cum multis aliis
baronibus; et sepultus fuit apud pontem Beneventi predictus
Manfredus die Veneris tertio exeunte Februario. Et capta fuit
uxor predicti domini Manfredi cum duobus filiis suis et cum toto
thesauro suo in civitate que Manfredonia nominatur; quam civitatem
ipse fieri fecit, nomen suum imponens ei.
De pulcritudine civitatis Manfredonie, quam princeps Manfredus suo nomine
appellavit, cuius fuit ipse fundator.
Hec facta fuit loco alterius civitatis que dicebatur Sipontus,
et distat ab ea per miliaria duo; et si vixisset princeps per paucos
annos amplius, fuisset Manfredonia una de pulcrioribus civitatibus
de mundo. Est enim ex toto murata in circuitu et per IIII
miliaria durat, ut dicunt, et habet optimum portum, et est ad radicem
montis Gargani; et principalis strata tota inhabitatur, et
omnia fundamenta aliarum domorum iam facta sunt, et vias
amplissimas habet, que ad pulcritudinem faciunt civitatis. Sed
rex Karolus habet eam exosam, in tantum quod eam audire nominari
non potest, immo vult quod appelletur Sipontus nova.
Item captus fuit in predicto conflictu comes Iordanus et Petrus
Asinus de Florentia, et multi alii fuerunt mortui et interfecti
in campo.
Porro princeps Manfredus aliquas habuit bonitates, quas in
tractatu pape Gregorii decimi descripsi sufficienter. Debet enim
historiarum scriptor communis esse persona, ita quod nec tantum
omnia mala describat unius et omnia bona subticeat.
|
|