Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 584


Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit de felicitate creaturae ex hoc
quod Deo unitur per operationem; sed ipsa natura beatificatur ex hoc quod
Deo unitur in persona.
Et per hoc etiam patet responsio ad tertium: quia praedestinatio aliorum hominum
non est ad unionem in persona, sed ad unionem per operationem.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod multa requiruntur in praedestinatione
et ex parte praedestinantis, et ex parte praedestinati,
et secundum terminum a quo, et secundum terminum ad quem, secundum quod
potest attendi diversitas inter praedestinationem Christi et nostram. Ex parte
autem praedestinantis, qui Deus est, non est diversitas inter praedestinationem
Christi et nostram; est autem differentia ex parte praedestinati: quia in nobis
est de persona, in Christo autem de natura, ut dictum est. Similiter est
differentia ex parte termini a quo: quia in nobis est ut liberemur a
peccato, sicut dicit Glossa super illud Rom. 8: «Quos praedestinavit, hos vocavit»:
in Christo autem non; quia neque contraxit, neque fecit peccatum.
Sed neutra istarum differentiarum diversificat rationem praedestinationis; sed
solum illa quae est essentialis et specifica. Specifica autem differentia cuiuslibet
motus vel operationis, accipitur penes terminum ad quem. Illud autem ad
quod est praedestinatio, non est unius rationis in Christo et in nobis: quia praedestinatio
Christi est ad unionem in persona; praedestinatio autem nostra ad
unionem per operationem, aut per habitum assimilantem; et haec duae uniones
non sunt unius rationis, sed se habent secundum prius et posterius, et perfectum
et diminutum; et ideo praedestinatio Christi et nostra non est unius rationis
secundum univocationem, sed secundum analogiam.
Et per hoc facile est respondere ad obiecta.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in ipsa praedestinatione duo sunt;
unum aeternum, scilicet ipsa Dei operatio; et aliud temporale, scilicet praedestinationis
effectus. Praedestinatio ergo nostra quantum ad illud quod est aeternum
in ipsa, causam non habet; sed quantum ad effectum potest habere causam,
inquantum scilicet eius effectus producitur mediantibus aliquibus causis
creatis: et secundum hoc praedestinationis nostrae causa efficiens est praedestinatio
Christi inquantum ipse est mediator nostrae salutis; et formalis, in
quantum in filios Dei ad imaginem eius praedestinamur, et finalis, inquantum
nostra salus in eius gloriam redundat.
Et per hoc patet solutio ad obiecta.

Torna all'inizio