Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 28


panis et vini inopia ceterarumque etiam rerum comedendarum
in Terdona fuerat, cum aqua etiam fere tota penitus infra
ipsam civitatem defecerat, quod vix aliquid ad comedendum
in ea inveniri poterat, ita etiam ut, si per quattuor dies solummodo
tunc Papienses ibi adhuc stetissent, — sicut egomet,
qui tunc in ipsa civitate Terdone cum Mediolanensibus obsessus
fueram, vidi et cognovi — quod sine omni prelio omnes
Mediolanenses ibi astantes capere potuissent. Sed quia hoc
nondum fuerat a Deo dispositum, idcirco nullatenus est perpetratum.
 
Mediolanenses itaque Terdone morantes totum murum
ipsius civitatis ex propriis ipsorum facultatibus rehedificaverunt
et ipsam civitatem, ubi oportebat, fossato aliisque
rebus necessariis optime munierunt.
Sequenti igitur festivitate sanctorum Gervasii et Prothaxii,
que fuit nono decimo die sequentis mensis Iunii, ceperunt
Mediolanenses scaranos de Papia, qui Setezanum depredaverant
et plerasque casas ipsius loci exarserant, multosque
etiam ex ipsis interfecerunt. Ex eo namque die, cum fere
per totam guerram omnia prospera Papiensibus acciderant,
mutataque est adversus eos fortuna, ita quod fere semper

1



5




10




15




20
Torna all'inizio