Bonus Lucensis: Cedrus Libani

Pag 79


artificialis terminus breviter colligens supradicta;
hic autem est conclusio, terminalis oratio epistole,
demonstrans quid commodi sequatur, si petitio
fuerit adimpleta, vel quid. incommodi, si neglecta.
XXXIV.
DE DIVERSITATE CONCLUSIONIS
Est autem conclusio aut simplex aut conditionalis;
item simplex:
a) aut affirmativa ut si, premissa petitione, dicas:
Rogo dominationem vestram quatinus michi donum
vestre gratie conferatis, ut ad vestra obsequia tenear
omni tempore permanere;
b) aut negativa, ut si post eandem petitionem
dicas : Ut a vestro servitio discedere non compellar.
Conditionalis vero:
a) aut est tantum affirmativa, ut si dicas : Quod
si feceritis, ad vestrum servitium semper ero;
b) aut tantum negativa, hoc modo: Quod, si
non duxeritis faciendum, vobis non potero amplius de
servire.
c) aut fit affirmando et negando similiter, taliter :
Quod si feceritis, dominationi vestre famulari totis nisibus
non cessabo.
Fit etiam quandoque conclusio per coniunctionem
causalem, ut si dicam: Nichil enim posset continere
quod acceptabilius reputarem.

Torna all'inizio