Igitur Athenienses nobiles nati Proculus, Efibus et Apollonius, 
scolastici uiri, cum apud Grecos Latina studia desiderassent, apud 
Cratonem ciuem suum, oratorem utriusque linguae, in urbe Roma 
hospitabantur, huius et magisterio et hospitio fouebantur. Factum 
est autem, ut unicus Cratonis filius, Cerimon nomine, iuuenis scolasticus, 
sic incurreret egritudinem ut, incuruatus dorso, caput habens 
inter genua remaneret. Cumque omnes pene medici, qui in 
urbe Roma erant, nulla ei possent ratione succurrere, extitit quidam 
Fonteius tribunicius, qui diceret ei istam passionem acrius suo 
euenisse germano, et curatus esset a quodam sancto Valentino episcopo, 
qui est Interamnae urbis ciuis, et hortatur transmittere ad 
eum. Denique ipse puer, ex quo curatus est, non illum deseruit,
  |  
  |