angulis domus ad orandum pro illa constituit, et in quartum similiter
oraturus ipse secessit. Post haec ad mulierem miserabiliter se
gerentem confidenter accessit, et in Christi nomine daemoni ut
exiret per obedientiam imperavit. Qui, Domino id ad humilitatem
famuli sui conservandam agente, tam subito horrende stridens egressus
est, ut vir Dei sibi fuisse illusum certissime crederet, statimque
a loco cum vultus suffusione recederet.Unde et alia vice per
idem castellum transitum faciens, ipsam mulierem post se, ut ei loqueretur,
devote currentem et vestigia pedum eius deosculantem
videre vel alloqui noluit, donec vere illam daemoniacam fuisse, cunctis
hoc attestantibus, tandem vix credidit.Erat quoque in Civitate
de Castello quaedam mulier habens daemonium, quae, adveniente
illuc beato Francisco, perducta venit ad ipsum. Aderat autem multitudo
populi civitatis ad rogandum pro illa, quae se crebra ipsius daemoniacae
gravatam conquerebatur insania. Quam ut audivit beatus
Franciscus clamantem pro foribus et furentem, scire volens an esset
vere daemonium, emisit ad illam primitus quemdam fratrem.
1o Quem illa videns, novit non esse beatum Franciscum et nequiter
|
|