Salimbene de Adam: Cronica

Pag 364


reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens. In te video
completum quod Sapiens in Proverbiis dicit, XIIII: In corde
prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet
. Vere tu
es talis qualem describit Ecclesiasticus, dicens, XXXVII: Vir
peritus multos erudiet et anime sue suavis est
. Et iterum: Vir
sapiens plebem suam erudit, et fructus sensus illius fideles sunt. Vir
sapiens implebitur benedictionibus, et videntes illum laudabunt.
Sapiens in populo hereditabit honorem, et nomen illius erit vivens
in eternum
». Cum autem supradicta verba terminata fuissent,
ecce subito nuntius naucleri pro Predicatoribus venit, dicens
quod festinanter irent ad navem.
Quod frater Hugo bonum exemplum secularibus dedit.
Post quorum recessum dixit frater Hugo remanentibus litteratis
hominibus qui disputationem audierant: «Non habeatis
malum exemplum, si aliqua diximus non dicenda, quia illi qui
disputant de presumpta audacia per campum licentie discurrere
consueverunt». Et addidit frater Hugo: «Isti boni homines semper
de scientia gloriantur et dicunt quod in Ordine eorum fons
sapientie invenitur, cum Ecclesiasticus dicat: Fons sapientie verbum
Dei in excelsis
, Eccli. I. Dicunt etiam quod transierunt per
homines ydiotas, quando transeunt per loca fratrum Minorum,
in quibus eis caritative et sedule ministratur. Sed per Dei gratiam
modo non poterunt dicere quod per homines ydiotas transierint,
quia feci quod docet Sapiens in Proverbiis, dicens, Prover.
XXVI: Responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens
esse videatur
. Et iterum dicit, XXVII: Stude sapientie, fili mi,
et letifica cor meum, ut possis exprobranti respondere sermonem
.
Item Prover. XV: Letatur homo in scientia oris sui, et sermo
oportunus est optimus
. Item, Ieremie LI, sic habetur: Collidis
tu michi vasa belli, et ego collidam in te gentes et dispergam in
te regna
».
Finitis his verbis recesserunt seculares auditores valde edificati
et consolati, dicentes: «Audivimus mirabilia hodie. Sed

Torna all'inizio