Salimbene de Adam: Cronica

Pag 693


uxore, propter vitam bonam et scientiam laudabilem primo Podensis
episcopus et post Narbone archiepiscopus, tandem Sabinensis
episcopus cardinalis efficitur; et post in Angliam propter
pacis reformationem a papa Urbano quarto legatus missus,
absens a cardinalibus Perusii in papam electus, sic vigiliis, ieiuniis
et orationibus ac aliis bonis operibus intentus fuit, quod multas,
quas Ecclesia tunc sustinebat, deordinationes Deus suis meritis
creditur extinxisse. Hic, cum Conradinus nepos imperatoris
Friderici regem Karolum, cui papa regnum Sicilie contulerat, debellaturus
intraret, et plerique fratrum regis Karoli pro desperato
haberent, tum propter Conradini exercitus multitudinem, tum
propter regni Sicilie pene totius rebellionem, predixit in publico
sermone factum tamquam fumum transiturum et ipsum tamquam
ad victimam Apuliam intraturum. Quod et rei postmodum
probavit eventus. Nam Conradinus, post fugam captus, decollatus
fuit, et nomen eius paucis diebus post tamquam fumus
evanuit. Hic etiam papa canoniçavit Viterbii in ecclesia fratrum
Predicatorum Edroigam quamdam ducissam Polonie, mire
sanctitatis viduam, que inter alia commendabilia, cum canoniçatio
eius per plures annos differretur ***.
Quod legens Iudeus statim cum tota domo sua baptiçatus
est. Et eodem anno obiit dominus Manfredus de Robertis,
electus episcopus Veronensis, die quinto intrante Decembri. Et
obiit dominus Petrus de Vico, prefectus urbis Rome, in predicto
mense.
Quod soldanus Babylonie Antiochiam cepit et destruxit.
Et eodem anno Domini MCCLXVII soldanus Babilonie, Armenia
vastata, Antiochiam, unam de famosioribus civitatibus
orbis, cepit et tam viris quam mulieribus occisis et captis ipsam
in solitudinem redegit et pro maiori parte eos interfecit; et hoc
fuit XVIa die intrante Maio, in vigilia Ascensionis.
Item millesimo supraposito, scilicet anno Domini MCCLXVIII,
Conradinus, olim nepos Friderici imperatoris, parvipendens domini

Torna all'inizio