Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 264


Pirrus uero, suis refectis nauibus in Molosa, nauigare uersus Thesalliam
prorsus intendit uindicaturus, si posset, contra regem Achastum,
maternum proauum suum, deieccionem Pellei aui sui paterni
et seipsum a se tueri, si posset eum in offensionis obstaculo preuenire.
Vt igitur caucius faciat que intendit, duos secretarios suos,
Crispum uidelicet et Adrastum, sagaces exploratores, apud Thesalliam
mittere procurauit ad Assandrum, ciuem Thesallie dudum,
Pellei et ipsius Pirri fidelem, ut per eum posset de omnibus informari.
Quibus uenientibus apud Thesalliam, per Assandrum omnibus diligenter
edoctis, ad Pirrum celeriter redeuntes sibi fideliter referunt
singula que uiderunt et que didicerunt ab Assandro referente.
Pirrus igitur statim suas naues ascendit in Thesalliam profecturus.
Sed dum putaret feliciter nauigare, marina tempestas in naues suas
irruit, que fere triduo perdurauit. Demum diis fauentibus factum
est quod cum nauibus ipsis, adhuc uentorum rabie non sedata, in
quendam portum applicuit uocatum Speliadim. Hic autem portus
distabat a ciuitate Thesallie fere per octo stadia, et erat uicinus illi
antiquo hedificio in quo rex Pelleus delitebat. Pirrus itaque, maris
fatigacione laxatus, descendit in terram, et dum ire pedes ad
uicina nemora properaret, mirabilis fortune casus ad predicti
foraminis foueam hedificii supradicti ipsum adduxit. Quam preuidere
non ualens propter herbarum adiacencium uelamenta in eam
irruit, et ad superiorem et primum gradum de gradibus ipsis per quos
descendebatur inferius fixit pedes, et dum inspiceret gradus ipsos,
uidere quid sit inferius diligenter affectat. Dum igitur ad loci ipsius
yma peruenit, ecce quod a suis latibulis rex Pelleus prosilit,
nepotem agnouit, in cuius uisione uidere putat Achillem, tanta patri
suo Pirrus similitudine respondebat. Affectuose ergo ipsum amplectitur
et in lacrimis ipsum flebiliter osculatur. Sua sibi discrimina
tandem exponit de rege Acchasto, suas sibi reserando querelas.
Dolet Pirrus, tacitus tamen omnia in mente conseruat.
Ascendunt ergo superius auus, et nepos et ad Pirrum accedit

Torna all'inizio