Dominicus Bandinus: Liber Inferni

Pag 118


magnitudine animi. Require in li. Populorum c.86v.b
c. Athenienses. Dicebat enim non ad penam trudi,
sed ad celum mitti2. De aodem refert aliud
exemplum Valerius, sub Rubrica " Graviter dicta
aut facta" , dicens: " Dum Socrates Athenis detineretur
in carcere, Lixias, orator maximus, ad eius
defensionem elegantissimam oracionem composuit,
qua uti posset in populo ad commiseracionem
excitandam, cum valde accommoda imminenti procelle
esset. Qua ei perlecta, " Aufer – inquit – istam,
queso. Ex quo ego innocens sum, cur verborum lenocinia
et adulaciones adducerem? Absit a me tanta
levitas!" . Nonne eciam Egesyas, philosophus cyrenaicus,
adeo copiose disserebat de bono mortis –
prout scribit Tullius in preallegato loco et Valerius,
sub Rubrica " Quanta sit vis eloquencie" – quod multi,
auditis malis presentis vite et consequentis bonorum
plenitudine, mortem voluntariam assumebant?
Quapropter fuit a rege Ptolomeo prohibitus illa in scolis
dicere. Require in li. Populorum c. Targete. Alchydamus
eciam, antiquus rethor, gloria quidem maximus,

1



5




10




15




20
Torna all'inizio