Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 408


Solutio II
Ad id quod secundo quaeritur, dicunt quidam, quod daemones in corporibus
assumptis nullo modo generare possunt; nec per filios Dei Angelos incubos
significari dicunt, sed filios seth, et per filias hominum eas quae de stirpe Cain
descenderunt. Sed quia contrarium a multis dicitur, et quod multis videtur non
potest omnino falsum esse, secundum Philosophum,
ideo potest dici, quod per eorum actum completur generatio, inquantum
semen humanum apponere possunt in loco convenienti ad materiam proportionatam,
sicut etiam semina aliarum rerum colligere possunt ad complendum
aliquos effectus, ut in praecedenti distinctione dictum est, ut attribuatur id
tantum eis quod est motus localis, non autem ipsa generatio cuius principium
non est virtus daemonis, aut corporis ab eo sumpti, sed virtus illius cuius semen
fuit; unde et genitus non daemonis sed alicuius hominis filius est.
AD OBIECTA
Et sic patet responsio ad primum quod contra obiicitur.
Ad secundum dicendum, quod cum hic daemones velocissime moveantur propter
victoriam virtutis moventis super rem motam, possunt aliqua ponere ad conservationem
seminis, ne calor vitalis evaporet.
Ad tertium dicendum, quod daemones possunt scire virtutem seminis decisi ex
dispositione eius a quo decisum est, et similiter mulierem proportionatam ad
seminis illius susceptionem, et etiam constellationem iuvantem ad effectum corporalem,
scilicet optimae complexionis in genito: quibus omnibus concurrentibus,
possibile est genitos corpore magnos esse vel fortes.
Solutio III
Ad id quod tertio quaeritur, dicendum est, quod Angeli nullo modo vident per oculos corporis assumpti, quia haec est operatio potentiae corporis viventis; unde partes corporis assumpti non sunt organa sensibilia, sed similitudinem eorum habentia ad ostendendum Angelorum spirituales virtutes; unde Dionysius ex omnibus partibus humani corporis docet proprietates angelicas considerare; unde non frustra assumuntur.
Solutio IV
Ad id quod quarto quaeritur, dicendum est, quod moventur per accidens, motis
corporibus in quibus sunt: quia definitive sunt in illis corporibus, ita quod non
alibi. Deus autem non movetur ad motum alicuius corporis: quia ita est in uno
quod etiam in alio: sicut anima non movetur per accidens ad motum manus sed

Torna all'inizio