3 Tristitia multos habet occidere, et in ea non potest utilitas
inueniri. 3' Jnde est quod te decet ne pereas consolari.
4 Letus animus faciem uiuentis exilarat et spiritus conturbatus
ossa tristantis desiccat. 4' Gaudeas igitur ne tui dies in tristitia
consumantur.
5 Tristitiam habere non poterit qui bene uiuere procurabit. 5'
Jnde est quod si tuam uitam mutaueris atque mores, tristitia
de medio auferetur quia nunquam reus animus est securus.
6 Compassionis pietas alterius miseriis condolet quia diuina ratio
taliter persuadet. 6' Jnde est quod infirmus et pauper esse debes
infirmantibus et egenis.
VIII
EXORDIA ET CONTINVATIONES AVARITIE.
1 Avarus similis est inferno quia obscurus et crudelis displicet
hominibus atque Deo. 1' Jnde est quod te propensius rogitamus
ut tuis rebus conuenienter utaris ne possis tanto uitio reprehendi.
|
|