Iacobus de Dinanto: Ars Aregandi

Pag 133


nominari placet; quod genus si in quinto loco manum auream collocemus,
[ si ] in decimo aliquem notum cui prenomen sit Decimus; nam
facile erit deinceps similes notas quinto quoque loco collocare.
Quarto, commodius in derelictum quam in celeberrimam regionem
locos comparare, propterea quod frequens obambulatio hominum perturbat
et infirmat ymaginum notas, solitudo conseruat integras simulacrorum
figuras.
Quinto, dissimili forma atque natura loci comparandi sunt, ut distincte
interlucere possint. Nam siquis multa intercollumpnia sumpserit, conturbabitur
similitudine locorum et ignorabit quid in quo loco collocauit.
Sexto, magnitudine modica et mediocri locos habere oportebit.
Nam et preter modum ampli uagas ymagines reddunt, et nimis angusti
sepe non uidentur posse capere ymaginum collocationem.
Septimo, nec nimis illustres nec uehementer obscuros locos habere
oportet, ne aut obsecentur tenebris ymagines aut splendore prefulgeant.
Octauo, interualla locorum mediocria placet esse, fere paulo plus
aut minus pedum trinum. Nam ut aspectus, ita cogitatio minus ualet,
si aut nimis procul remoueris aut uehementer prope admoueris id quod
oportet uideri.
(36.) Rerum similitudines exprimuntur, cum summatim ipsorum
negotiorum ymagines comparamus, ut tocius rei memoriam sepe una
nota et ymagine simplici comprehendimus; hoc modo, ut si accusator
dixerit a reo hominem ueneno necatum et hereditatis causa factum arguerit
et eius rei multos dixerit testes et conscios, - si hoc ipsum, ut
ad defendendum nobis expeditum sit meminisse uolemus, in primo loco
rei totius ymaginem confirmabimus: egrotum in loco cubantem faciemus
eum de quo agitur, si formam eius retinebimus; si eum non agnouerimus,
aliquem egrotum non de uno loco sumemus, ut cito in mente uenire

Torna all'inizio