225 
51 Qui, dum sacrificaret et libamen in eo funderet, et ex 
more populum communicaret et calicem labiis propinantium 
preberet, tanta uirtus in eo iacebat, ut, si centum milia adessent 
homines, sufficeret ad potandum, nulli ministrorum augere 
aut fundere aliquid postea concedebatur. 52 [ ] 53 Nam et 
ipse calix usque hodie diligenti cura custoditur; et die Natalis 
eius a ministro producitur, catenulis aureis et gemmis ornatus, 
eo quod ansulas habebat. 
54 Beatus autem episcopus Iuuenalis, postquam Deo innumeros 
acquisiuit filios, ut sui agonis fructum perciperet, post 
septem aristas de hac luce subtractus celestia regna fruiturus 
ascendit; ad cuius exequias omnis turba merentium christianorum 
confluens lachrimabili uoce plorabat, ita ut aera magnis 
impleretur questibus et uocibus multorum; cuius sanctissimum 
corpus tandem consolata phalanx sacerdotum et clericorum 
collegerunt et locum diligentissime diuersis odoribus perunxerunt; 
et sic demum pulchris indutum linteolis sepulturae 
honorificae tradiderunt ad Portam Superiorem, Via Flamminea, 
miliario ab Urbe quinquagesimo quinto, sub die septimo 
Iduum Augustarum. 55 Cuius Natalis celebratur quinto 
nonas Magii, quo die et Sanctae Crucis domini nostri Iesu 
Christi colitur inventio, quae ab Helena augusta, matre Constantini 
principis, facta est, prodente Iuda, qui nunc Cyriacus 
uocatur, Caluariae in loco. 
56 Sed silentio non est tegendum, fratres karissimi et filii 
sanctae Ecclesiae, quae et quanta mirabilia per eum Dominus 
ostendit. 57 Ipse enim adhuc iuuenis, cunctis fidelibus suae 
diocesim conuenientibus, asseruit per uisionem ammonitum se 
fuisse, ut pro puppi, quae ui mari impellebatur, ne mergeretur, 
Dominum exoraret; quod postea exitus rei edocuit hoc 
modo. 58 Nauigantes autem quodam tempore uiri famosissimi
  |  
  |