divites, vehementius solet. Mente tamen Deo devotus, frequenter  
se temptabat erigere facturumque se magnum aliquid proponebat.  
Nam et si quando se ad studium venationis accingeret,  
ubicumque per silvas amęnum locum reperire poterat,  
mox se ad heremi desiderium eius animus accendebat, dicens  
intra se: «O quam bene poterant heremitę in his nemorum recessibus  
habitare, quam congrue possent hic ab omni secularis strepitus  
perturbatione quiescere!». Et ita mens eius cęlitus inspirata  
iam divinabatur in amore quod impleturus erat postmodum  
opere.  
Huic erat pater nomine Sergius, mundo vehementer intentus  
et omnino secularibus negotiis implicatus. Qui dum adversus  
quendam propinquum suum exortis simultatibus pro  
possessione partis inimicitias exerceret, videns filium suum 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
 
  |