Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 23


superiorem et celestem sensum; nisi ita Dei sapientia humanam rationem
extenderet, nil fere mortalis de inmortali cognosceret, nil de Deo ignoto
et abscondito sciret. «Quid habes, inquit Apostolus, quod non accepisti»?
Extendit enim Dominus intelligibilem et fidelem animum de
visibilibus ad invisibilia, et quasi aliquid plicatum et in rugas contractum
a sensibilibus ad scientiam mentis, ab hac ad rationem, de ratione ad
intellectum, de hoc ad contemplationem devolvit. Indeque super angelos
omnemque creaturam extendens, ad ipsum, quantum fas est,
eternum trahit invisendum contemplandumque principium. Sed ad quid
extendit eum? Ut societatem, inquit, eius et similitudinem adipiscatur.
Ut societatem adipiscatur eius per dilectionem Sancti Spiritus, qua sociatur
Pater et Filius. Societas sapientie Deus est, dilectio et caritas id
est Spiritus Sanctus est. Hanc societatem adipiscitur, qui ad Dei sapientiam
cognoscendam ab ipsa sapientia extenditur. Sed et <in> eius similitudinem
se extendit, quia vi<d>endo eam prout fas est, inmortalitatem et incorruptionem
acquirit. Dicit ergo quod divina sapientia extendit sacros
animos ad contemplationem sui quantum fas est.
Sic divinitus desiderantes. Quantum divinitus inspirati per gratiam
desiderant divine sapientie contemplationem, <ad> tantam se societatem
et ad tantam se extendunt Dei similinudinem. Nam qui magis diligit,
magis accipit, maiorque dilectio maiorem ad sapientiam similitudinem
facit.
Qui sint illi sacri animi, per motum superiorem et inferiorem contrarium
describit dicens: et neque ad superius impossibiliter glorificatas illuminationes,
quas nequeant pro sui altitudinis impossibilitate contingere
se extendunt, eis indita moderate divina manifestatione, ut non altum super
se, ne plus sapient quem oportet sapere. Quasi dicat: qui super se fingendo
non erigunt se, maiestatemque divine sapientie longe quam non
possunt comprehendere venerantur, contenti humana moderatione, secundum
inditam sibi divinam manifestationem, hi se ad divine sapientie
similitudinem extentos fore cognoscant, ut sic motum moderatum circa
superiora contemplanda contineant. Sed ne te inertie torporique et ignorantie
dedas, et ad inferiora plus iusto, quasi qui nec ad superiora scientie
Dei cupias conscendere, te sicut brutum et repens animal dissolvas
et resolvas, subponit: neque ad inferius ex ea, que in malum est, inmoratione

Torna all'inizio