| gaudere possemus, nisi concepta dudum
 vel antiquata, quin potius papae nostri
 nequitia, tam in his quam in aliis,
 prout universalis jam notio publicat, nostris
 desideriis obviaret vel repugnaret. Vellemus
 nihilominus, dum personalia non possimus
 adjuvamenta porrigere vobis et genti
 vestrae, de suffragiis aliis et opulentia regni
 nostri magnifice providere, si caristia victualium
 quae in regno nostro duobus jam praeteritis
 annis invaluit, et potestatem inclusit
 voluntati nostrae, quam super hoc promptam
 et paratam offerimus, non obstaret.
 Quanquam igitur vobis et vestris, ex causis
 quas diximus, nostrae Serenitatis affectio non
 valuerit, sicut voluit, amicabiliter providere:
 nihilominus tamen, vestra dilectione commoniti,
 et tam salubri commodo persuasi,
 maluimus nobis ipsis et fidelibus nostris regnicolis,
 in ipsa victualium subtractione deesse,
 quam vobis et fidelibus vestris, et aliis
 regni vestri nobilibus qui per regnum nostrum
 transitum habuerunt, in tam utilis
 et sancti propositi prosecutione deficere,
 in quibus vestris et eorum necessitatibus
 nostra si posset liberalitas subveniret:
 nunc etiam ad ostendendum purae dilectionis
 judicium, quam ad vos et vestros semper habuimus
 et habemus illaesam: Joanni de Loco
 | 
 |