Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris  | 
 
duobus lacubus segnis sedet et iners. Ex his tandem margine  
fracto erumpens ripis assumptis vere flumen apparet et maximo  
strepitu atque celeri cursu Armenios Cappadocasque disterminans,  
nuncupatus ab initio Pyxurates, Deyzena et Anetica  
regionibus relictis excurrit et iam aliquibus susceptis fluminibus  
validior factus in Taurum montem vires experitur suas  
ubi Elegeam vocant. Cui cum non resistat Taurus, progreditur  
victor, sed saxosus atque violentus ad dexteram Comagenam,  
ad levam autem relinquit Arabiam. Verum sunt qui velint  
eum in alveos duos dividi, quorum alium in Tygrim effundi dicunt,  
reliquum vero permeatis Medorum Gordianorumque  
terris in Mesopotamiam ferri et Babiloniam, quondam Caldeorum  
reginam, in partes duas cursu medio separare. Inde hic  
idem postquam aliquandiu effluxit, qui navigabilis et ingens  
ante fuerat in paludibus dispersus amplissimis tenuis efficitur  
rivus, et incognitus (ut aiunt) nusquam aperto exitu effluit,  
esto sint qui dicant eum in mare Rubrum fundi. Sunt tamen  
qui putent hunc illi ruborem iniectum a Cyro Persarum rege  
ob susceptam iniuriam seu ob glorie alicuius magni facinoris  
cupiditatem, ut in rivulos deductus plurimos alveus cum nomine  
deperiret. Volunt insuper hunc Nyli more et fere eodem  
tempore Mesopotamiam irrigare atque fecundam facere, et sese  
in alveum statuto tempore revocare. Quam ob rem eum  
nomen Eufratis sortitum volunt, cum hebraice 'euphrates' fertilitas  
appelletur. Dicunt et alii aquas eius esse vitales, et ob  
id a priscis Auxeneum fuisse vocatum.  
EULEUS fluvius est et in Medis oritur et non longe ab ortu  
sorbetur et demum in terras exiens per Mesopotamiam funditur  
arcem Susarum circumiens et Diane templum gentibus illis  
venerabile plurimum, postquam Susianem ab Elmaide disterminavit.  
Habetur hic a Persis adeo sacer ut non ex alio reges  
bibant secumque ex eius aquis deferant, si forsan peregre profecturi  
sint. Facit tandem una cum Tygri lacum iuxta Cariacem,  
ex quo quorsum exeat non habetur.  
EUMENIUS fluvius est Hispanie propinquus Turdulis veteribus  
et Talabrice oppido. 
EURYMEDON Pamphylie fluvius est. A Sade oppido missus 
  |  
  |