Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 362


2. Praeterea, caritas est magis necessaria virtus quam aliae. Sed praecepta
data de actibus aliarum virtutum, in via possunt impleri. Ergo et praeceptum
datum de actu caritatis.
3. Praeterea, omne praeceptum legis ligat, quia lex a ligando dicitur. Sed nullus
potest dimittere illud ad quod obligatus est, quin peccet. Si ergo lex aliquid
praecipiat quod observari non possit, non solum occasionaliter, ut dicit
Apostolus, sed etiam directe occideret; et sic erit mala; quod est inconveniens.
SED CONTRA, non possumus in hac vita sine peccato manere, sicut patet 1 Ioan., 1.
Sed cum quis peccat, non diligit Deum ex toto corde. Ergo illud praeceptum
non potest totaliter impleri in via.
Praeterea, non potest homo simul cor ad multa habere. Sed oportet, dum in hac
vita sumus, quod cor rebus temporalibus aliquando apponamus. Ergo non potest
homo in hac vita Deum ex toto corde diligere.
Solutio
Respondeo dicendum, quod «totum» et «perfectum» idem est, ut dicit Philosophus.
Ratio autem perfecti in hoc consistit ut nihil ei desit. Sed hoc contingit
dupliciter: aut ita quod nihil desit eorum quae natum est habere; aut ita quod
nihil desit eorum quae debet habere; sicut aliquis habet perfectam quantitatem,
quando habet tantam quantitatem quantam requirit humana natura, etsi non
habeat quantitatem gigantis quam possibile est esse in humana natura. Prima
ergo perfectio humanae naturae est in statu gloriae, quando homo habebit
totum hoc quod possibile est esse in humana natura; sed secunda perfectio est
naturae conditae, quando scilicet homo habuit totum hoc quod debebat habere
secundum tempus illud.
Et secundum hoc etiam duplex totalitas in dilectione Dei attenditur. Una, qua
nihil deerit de his quae homo potest expendere in amorem Dei, quin in dilectione
ponat: et haec quidem perfectio, seu totalitas, non praecipitur, ut facienda,
sed magis ostenditur, ut sciatur quo perveniendum est, ut dicit Augustinus;
et per hanc perfectionem seu totalitatem
excluditur omne quod etiam ad tempus actum dilectionis interrumpere posset.
Alia secundum quam nihil homo subtrahit de his quae debet ponere secundum
tempus illud in amore Dei; et haec perfectio seu totalitas ponitur in praecepto
etiam ut nunc implenda, ut scilicet nihil omittat eorum quae ponere debet in
amore Dei; et haec totalitas excludit omne illud quod est contrarium et repugnans
dilectioni divinae, non autem illud quod ad tempus actum dilectionis
intercipit: quia semper agere secundum actum virtutis, non est nisi eorum qui
sunt in statu beatitudinis: quia perfectio felicis est in operatione; perfectio
autem virtutis est in habitu.

Torna all'inizio