his superbiam atque impotentiam, que raro a principibus
recedunt. Adde avaritiam, dominantium sectatricem,
qua omnes ferme ducti in divitum fortunas impetum
faciunt. Adiciantur quoque multiplices cupiditates,
que mentem eorum semper affligunt. 5
56 Quid de conscientia scelerum loquar, qua nullum
Seneca gravius esse supplicium scribit? Numquid
vobis parvus videtur esse in principibus cruciatus? At
ii, qua conscientia vivant, satis constat. Nempe ea
quam ipsorum facinora requirunt. Ingratitudo quoque 10
eorum domestica est, qua in re prestant reliquis etiam
in agenda, ne dum in referenda gratia insolentes.
Quicquid eis operis, quicquid muneris, quicquid beneficii
impenditur, id debito iureque fieri putant et, ne
quid cuiquam debeant, sibi omnia deberi arbitrantur. 15
Adiciuntur his malis suspitiones, metus, timores, qui
iugiter animos principum lacerant: servi, familiares,
domestici, amici, noti atque ignoti formidantur, non
uxor, non liberi, non fratres, non cognati sunt extra
suspitionem. Horum namque singulorum conspiratione 20
et fraudibus plures principes interierunt. Nullus his
locus tutus est, nulla regio, nulla ora, ubique insidie timentur.
Dies soliciti, insomnes noctes aguntur, tum vite, tum
imperii amittendi metu: qua vita, tot malis
implicita, nihil prorsus potest infelicius excogitari. 25
57 Audite, queso, quid in hanc sententiam in eodem
libello dicat Isocrates: si metus illorum - inquit -
solicitudinesque et pericula consideres, si nonnullos ex
regibus aspicies ab iis necatos quos fidissimos cogitabant,
si item reges ipsos in eos animadvertisse crudelius, 30
quos singulari familiaritate caros habuissent, aliis
vero contigisse ut, postquam in suos sevissent, ab suis
|
|