Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 1068


Ad quartum dicendum, quod sicut ea quae dicuntur de natura humana secundum
rationem naturae non possunt praedicari de Filio Dei, ut quod dicitur esse
communis Christo et aliis hominibus; ita etiam ea quae praedicantur de anima
Christi inquantum est pars naturae, non possunt dici de Filio Dei, sicut quod
est forma, vel aliquid huiusmodi. Ea autem quae praedicantur de ipsa inquantum
est quid subsistens, possunt de Filio Dei praedicari, sicut quod descendit
ad inferos, et alia huiusmodi.
Ad quintum dicendum, quod, sicut supra, dist. 8, quaest. 1, art. 5, dictum est,
relationes secundum rem multiplicantur secundum multiplicationem illorum
supra quae fundantur elationes; unde contingit quod relatio ex parte unius
extremi est una, quae ex parte alterius multiplicatur, sicut de illo qui una paternitate
ad multos filios refertur, qui ad ipsum multis filiationibus referuntur. Ita
etiam est hoc: quia ex parte ipsius Filii Dei est una tantum, quamvis non sit ex
parte ipsius relatio realis, sed rationis tantum; ex parte autem assumptorum,
quae divisa sunt, sunt duae uniones in actu post mortem; ante autem erat una
in actu, et multae in potentia: unde non oportet quod aliqua unio fiat ibi de
novo, sicut nec in divisione continui fit aliquid de novo, inquantum id quod
prius erat multa potentia, unum autem actu, fit actu plura.
Ad sextum dicendum, quod sicut humana natura non est hypostasis in Christo,
quamvis possit dici singulare et individuum, ut supra, dist. 6, qu. 1, art. 1, dictum
est; ita etiam anima et corpus non sunt duae completae hypostases, sed
unitae uni hypostasi Filii Dei; quamvis possint dici duo singularia, vel duo
individua. Sed non sequitur ex hoc quod Christus sit duo: quia neutrum illorum
de Christo praedicatur, vel de Filio Dei.
ARTICULUS 2
Utrum corpus Christi post mortem debuerit dissolvi
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod corpus Christi post mortem debuit dissolvi, sive incinerari.
Hebr. 2, 17, dicitur: «Christus debuit per omnia fratribus assimilari». Sed alii
homines, qui dicuntur fratres Christi, secundum corpus incinerantur. Ergo et
corpus Christi incinerari debuit.
2. Praeterea, sicut separatio animae a carne fuit inflicta homini propter peccatum
primi parentis, ita etiam incineratio: quia dicitur Genes. 3, 19: «Terra es,
et in terram ibis». Sed Christus pro nobis sustinuit mortem, ut debitum naturae
solveret. Ergo similiter corpus eius incinerari debuit.
3. Praeterea, humilitas est meritum exaltationis, Philipp. 2. Sed corpus Christi
fuit maxime exaltandum. Ergo debuit usque ad incinerationem humiliari.

Torna all'inizio