SED CONTRA, Hebr. 2 dicitur, quod Christus minoratus est ab Angelis solum
propter passionem. Ergo scientiam habet eis potiorem.
Praeterea, sicut dicit Dionysius, ipse Christus secundum
quod homo, docet Angelos. Ergo maiorem scientiam habet quam illi.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod Christus non habuit scientiam per modum collationis.
Quia, sicut dicit Damascenus, in Christo non inquirimus
consilium neque electionem. Sed haec pertinent ad collationem practicam.
Ergo eadem ratione non fuit in eo collatio quantum ad speculativam.
2. Praeterea, discursus rationis opponitur deiformitati. Sed anima Christi tota
fuit deiformis. Ergo non habet scientiam collativam.
3. Praeterea, discursus rationis, ut dicit Isaac, contingit ex hoc quod habet
lumen obumbratum. Sed in anima Christi nulla fuit obumbratio nec obscuritas.
Ergo nec habuit scientiam per modum collationis.
SED CONTRA, Christus assumpsit omnia naturalis quae consequuntur naturam
humanam. Ergo assumpsit rationem. Sed rationis actus est inquirere et conferre.
Ergo ipse habuit scientiam collativam.
Praeterea, opponere et respondere pertinent ad scientiam collativam. Sed
Christus exercuit officium opponentis et respondentis, ut dicitur Luc. 2. Ergo
ipse habuit scientiam collativam.
Quaestiuncula IV
1. Ulterius. VIDETUR quod per plures habitus haec scientia divisa fuerit. Quia
scientia sua fuit univoca scientiae nostrae. Sed nostra scientia est de omnibus
quae Christus scivit, per plures habitus. Ergo et scientia Christi.
2. Praeterea, sicut dicit Philosophus, scientiae secantur
sicut et res. Sed Christus habuit scientiam de diversis rebus. Ergo habuit diversos
habitus scientiarum.
3. Praeterea, scientiae dividuntur secundum diversas rationes cognoscendi. Sed
quantum ad hanc scientiam pertinet, ipse non eadem specie sive ratione omnia
cognovit, sed pluribus. Ergo non habuit unum tantum habitum scientiae, sed
plures.
SED CONTRA, scientia Christi fuit perfectissima, sed scientia quanto magis est
una, tanto magis est perfecta, ut patet per Dionysium, et per
librum de causis. Ergo magis scivit omnia per unum habitum.
Praeterea, scientia regitiva plurium artium non diversificatur per illas artes,
sed est unus habitus; sicut patet de militari respectu omnium scientiarum quae
sub ea sunt. Sed scientia Christi fuit regitiva, et quasi architectonica, respectu
omnium humanarum scientiarum. Ergo ipse per unum habitum omnia scivit
quae ad hanc scientiam pertinent.
|
|