uasis" et "nugas" omnis generis; "elephas" masculinum est. 60 In
es correptam utrique generi conuenientia communia sunt, ut "hebes",
"miles", "diues", "quadrupes", "inquies", "sospes" et "hospes"
(que tamen et in a terminant feminina: "sospita", "hospita"; "antistita"
etiam pro "antistes"), "comes", "teres"; horum quedam etiam
neutris iunguntur. 61 Que uero communionem cum femininis
non habent masculina sunt, ut "gurges", "stipes", "aries", "paries";
excipiuntur "seges", "teges", "ueges", "abies", "compes", que sunt feminina.
62 In es uero productam similiter si ad utrumque sexum
pertinent communia sunt, ut "heres", "locuples". 63 Alia uero feminina
sunt, ut "cedes", "quies", "Ceres", "species", "dies" (quod
etiam masculinum est et femininum in singulari, in plurali uero
semper masculinum) et ex eo compositum, "hic meridies". 64 Excipiuntur
propria uirorum (ut "Vlixes", "Perses") et fluuiorum (ut
"Arexes"), et patronomica (ut "Priamides"), et unum appellatiuum
"hic uerres" (et secundum quosdam "pes"); "uepres" etiam
|
|