8. Constat itaque spondeus ex duabus longis syllabis  
temporum quattuor, ut aestas. Hinc bene per sapientem dicitur:  
 Bina spondeus fit longa f itque trochaeus  ex prima 
longa, breuis est de fine secunda.  
9.  De trochaeo.  Trochaeus uero dictus est, eo quod celerem  
conuersionem faciat cantilenae et quasi rota uelociter  
currat in metris. Trochos enim Grece, dicitur rota Latine;  
inde trochus cum quo pueri ludunt, eo quod celeriter uoluitur. 
10.  In quibus locis sedeant.  Nunc uidendum est <in> 
quibus locis quisque ex illis sedere ualeat. 
11.  De dactilo.  Dactilus quidem in omnibus locis sedere 
potest nisi in sexto pede. Hinc utique dicitur:  Dactile, cuncta 
tene, semper de fine recede.  
12.  De spondeo.   Spondeus quintam sedem tantummodo uitat. 
13.  De trochaeo.  Trochaeus caudam conseruat sicut in 
audax. 
14.  De synalinpha.  Sciendum uero quoniam nostri praedecessores 
synalimpha solent uti. Sinalimpha quippe conglutinatio 
est syllabae, quod fit cum praecedens dictio in m 
uel in quamlibet uocalem desinit, sequens uero a uocali 
incipit, et tunc in scansione[m] antecedens subtrahitur, ut 
est illud Virgil[l]ii:  Illum expirantem transfixo pectore flammas.  
Quod a modernis uitatur non quia non liccat, sed quoniam 
rustico modo prolatum uidetur. 
15. Vltimam quoque dictionis breuem in principio tertii  
pedis licentia ponimus longam, ut est illud:  Quid sit natura  
res est cognoscere dura.  Poetae in secundo et in quarto  
id faciunt; in secundo, ut Lucanus:  Dum sanguis inerat dum 
uis materna, peregi ; in quarto, ut est illud Prudentii:  Et  
domus et domini paribus adoleuimus annis. 
  |  
  
  
  
600 
  
  
  
  
605 
  
  
  
  
610 
  
  
  
  
615 
  
  
  
  
620 
  
  
  
  
625 
 
  |