Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 622


obsessae. Debet autem sic ordinari lignum illud,
ut ligamentum retinens ipsum possit deprimi, et elevari:
qua hoc facto maior habetur commoditati, ut cum
ipso percuti possit tam navis, quam etiam existentes in
ipsa. Quinto in bello navali habenda est copia ampliarum
sagittarum, cum quibus scindenda sunt vela hostium.
Nam velis eorum perforatis, et non valentibus
retinere ventum; non tantum possunt ipsi hostes impetum
habere pugnandi, nec etiam possunt sic faciliter recedere,
si volunt declinare a bello. Sexto consueverunt
nautae habere ferrum quoddam curvatum ad modum falcis
bene incidens, quod applicatum ad funes retinentes
vela; statim incidit ipsa. Velis autem sic incisis, et cadentibus
ab arbore, subtrahitur ab hostibus, ne sic pugnare
possint: ovia per talem incisionem velorum redditur
navis pigrior,et quodammodo inutilior ad pugnandum.
Septimo consueverunt et iam nautae habere vocos ferreos
fortes, ut cum vident se esse plures hostibus, cum illis
uncis capiunt eorum naves, ut non permittant eos discedere.
Octavo in navali bello est haec cautela attendenda:
ut de calce alba pulverizata habeant multa vasa plena,
quae ex alto sunt proiicienda in naves hostium, quibus
ex impetu proiectis, et fractis elevatur pulvis (ut supra
diximus in bello terrestri) et subintrat hostium oculos,
et adeo offendit eos ut quasi caeci videre non possint:
quod in bello navali est valde periculosum, quia ex omni
parte bellantes in tali bello vident sibi imminere mortem.
quare si oculi bellantium in tali pugna ex pulvere
calcis sic offenduntur, ut videre non possint; de facili vel
perimuntur ab hostibus, vel submerguntur in aquis.
Nona cautela est habere multa vasa plena ex molli sapone,
quae cum impetu proiicienda sunt ad naves hostium;
et hoc super loca illa, in quibus contingit hostes existere
ad difendendum naves. Nam vasis illis non fractis in
huiusmodi locis, loca illa per saponem lividum reduntur

Torna all'inizio