Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 34


I 23

De affectionibus nostris ad invicem formato iudicio, prout vobis placuit, iudicastis, licet nullus iudex
idoneus in causa propria censeatur. Sane si ex operibus testimonium queritur, affectio vestra
probabitur maior nostra. Si vero de interioribus motibus agitur, illius erit indicium, cui omne cor
patet et loquitur omnis voluntas. Sed si ex coniectura presumere debet humana conditio, iudicabimur
affectionis intentione non dispares et linea sanguinis coequales.

I 24

Nobilitatem vestram decebat liberationem filii vestri ad nostram notitiam speciali scripto proferre,
ut animum diligentis, quem diu amaricaverat captio, insinuata citius liberatio dulcoraret. Sic enim
nos vobis et vestris debita iungit affectio, quod adversitatis sumus participes et prosperitatis non
censemur expertes. Ex hiis ergo vestra circumspectio colligat esse promptum et quasi debitum vestris
utilitatibus, quod valemus.

I 25

In vicinia quadam habes hospitium, ubi suspectam diceris habere vicinam, et nihilominus de aliis
non tacetur. Sane, fili, non credebamus, quod id de te etiam levis admitteret coniectura, nedum
quod iam ad Symonem, fratrem tuum, super hoc clamor ascendit. Unde, si me diligis, sic super hoc
fame tue celeri emendatione succurras, quod non solum dicto subtrahatur occasio, sed etiam presumptioni
credulitas non supersit.

I 26

Torna all'inizio